HERBIPOLITANUS Episcopatus prov

HERBIPOLITANUS Episcopatus prov
HERBIPOLITANUS Episcopatus prov
Franconiae, a Carolo Mag Ep. concesa. Moeno fluv. in duas partes scinditur, per 15. mill. Germ. a Sept. in Mer. extensa, non aeque lata. Ab Ort. habet Episcopatum Bamberg. Ab Occ. dit. Moguntin. et Fuldensem Abbat. A Sept. Principatum Henneberg. A Mer. dit. Anspachiensem. Urbes sunt Herbipolis Wirtzburg, prim. Ochsenfurtum Ochsenfurt, Gemundia Gemund, Curia Regis Konigshoven, et Hasfurtum Hasfurt, ad Moenum fluv. HERBITA Siciliae urbs. Ptol. Erbita, Diod. Sic. l. 12. et 14. Vide Cluv. Cic. Verrinâ quintâ: Herbitensis civitas, honesta antea et copiosa. Bocharto har-beta dici Punice videtur, i. e. ὄρος ἀςτφαλείας, mons tutus et securus. Situm ita describit Aretius in Sicilia sua: Nicosiae vet. nomen incertum esset, nisi coniectura, quam Herbitam antiquitus appellabant, honestam et copiosam civitatem esse doceret. Alii a proximo loco Caesilinis nomme, illuc eam transtatam esse aiunt. Aqua haud procul Sperlinga arx in rupe ex una parte in exceisa altitudine excisa. Opp. ibi antiquitus fuisse, ubi ruinae atque antiquitatis adhuc visuntur vestigia, vicini populi testantur. Proinde Dionys. Aetnâ et Leontinis et Ennâ occopatis, Herbitam frustra attentavit, et cum res non succederet, pacem cum Herbitensibus inire coactus est. Hodie Nicosia, Cluv. oppid. intra montes Nic. Lloyd. In valla Demonae 12. mill. pass. ab Enna in Bor. 9. a Traina in Occas. Bavar. HERBORNA opp. celebre Germ. in Circulo Rhenano sup. in Wetteravia, ubi Gymnasium illustre, e quo ad Dordracenam Synodum Theologi missi sunt, A. C. 1618. Haud procul Dillenburg; simul cum hoc sub Comitibus Nasoviae; e quibus Ioh. Ludovicus, a Ferdinando III. in Principum Imperii classem relatus est, A. C. 1650. Pater Mauritii Henrici et Ioh. Francisci Desiderati. Habuêrunt olim Gelriam per annos 300. Nassovii, ê quibus Adolphus Imp. fil. Gerlacum ex Imagine Limpurgensi suscepit, unde hodierni Comites: sicut e filia eiusdem Mechtilde Rudolpho II. Palatino nupta, tota Palatinorum augusta fam. descendit. Ex eadem illustri Nasoviorum fam. Arausionis Principes rerum in Belgio inprimis gestarum laude celebratissimi, prodiêrunt. Insignia fam. Leonem aureum inter duo cornua variegata in galea eminentem, prae se ferunt. Plura vide apud Limnaeum Enucl. l. 3. c. 9. Genealogiam Comitum Nosoviae, cum tabula Geographica Comitatus Nassovico Dillenburgici exhibet I. O. Lugdung. edit. A. C. 1616. Fol. Addo ex Mscr. quod horae spatio expedito viro Mer. versus, a Dillenburgo distat, inter Dillam ac Ot. et assurgentes ad Occid, colles porrecta nomenqueve accepit an a fonte (born enim Germanis fontem notat) quo Dynastae olim delectati, an a salubri et peculiari Dei munere concessa aqua. Namqueve et his temporibus, circa A. C. 1650. inter aridos ad Solem occiduum colles, scaturigo multiplici venâ erupit, multorum ex periculosis morbis ut et a caecitate ad sanitatem reversorum experimento comprobata; quam
egregio carmine prosequutus est Cyr. Lentul. Emporium est non incelebre, mercatu septendiali; praeterea ternis in biduum nundinis, vernis, autumnalibus et hiemalibus, stridens: Sed Gymnasio, in quo Theologiae inprimis hactenus studium viguit, clarius. Cum Sigena, Beylltenio et aliis ultra Lanum locis, sortito obtigit Othoni, ptimo Comiti Dillenburgico, qui sedem in hac arce fixit A. C. 1250. fil. minor natu Henrici cogn. Divitis, frater Walravii, cui Weisbada, Weilburgum et Idestenium obtigêre. Sed in nepotibus Othonis Beylstenium a Dillenburgo avulsum est. Sequentibus temporibus, Ioh. cogn. Senioris (qui, frater minor natu Gulielmi Auriaci, patri Gulielmo in ditionibus Germanicis successir) hereditas ita
inter filios eius divisa est, ut maximo natu Gulielmo Ludovico, Frisiae, Groningae, Tencterotum, et Tubantum Praefecto, Dillenburgum, adiectis Herbornâ, Dringenstenio, Ebersbachio et Haegerâ; Ioh. Sigena; Georgio Westerwaldia; Ernesto Casimiro Dietza et Nassovia; Ioh. tandem Ludovico Hadamaria obvenirent, sicque Dillenburgensis Comitum Nasso viae linea in quinque ramos dispesceretur, A. C. 1606. Quorum primo sine liberis Defuncto, cum successioni eius Ioh. Sigenensis liberi destinarentur; factum ramen vel morientis testamento, vel superstitum fratrum conventione, ut ne patrimonium ampliss. et Schola Herbornensis in illorum manus veniret, qui Religionis Reformatae iacta in illis locis fundamenta labefactare possent, Georgii fil. Ludovicus Henricus (hac tamen conditione, ut Westerwaldiâ et Beylstenio, quod itidem pater acceperat, cederet) primogeniti locum, Gulieli Ludovici ex asse haeres, occuparer, vide de eo supra Theologi, qui in illustri hoc Lyceo floruêre,a b A. C. 1584. fuere, Doctor Caspar Olevianus, Trevirensis; Mag. Ioh. Piscator Argentinensis; M. Iodocus Nahumius Paltinus; Matthias Martinius Waldeccensis, quem postea Schola Bremensis Rectorem nacta est; Ioh. Heidfeldius Waltorffensis, Sphinge editâ celebris; Gulielmus Zepperus Herbornensis; Ioh. Bisterfeldius Luneburgensis: D. Hermannus Ravenspergetus, Gromingâ Frisiorum huc vocatus; Georgius Pasor, Ellariâ Hadamariensis, Gronigam vicissim ad docendum hinc evocatus; Ioh. Iacobus Hermannus, Argentinensis; Ernestus Nolde nobilis Livonus aliique editis scriptis et pietate clarissimi. Etiam Iurisconsulti non incelebres Gymnasium hoc illustrarunt, praeter alios Ioh. Goeddaeus I. U. D. Westphalus, in Academiam dein Maprpurgensem vocatus; Doct. Ioh. Althusius, Witgenstenius, Iuridicis et Politicis scriptis clatus, Emdae postea Syndicus; Doct. Antonius Matthaeus Marpurgensis, in Patriam inde revocatus; Phil. Henricus Hoenonius, I. U. D. quem scripta, et Caesaris, Nobilium ordini eum inserentis, favor, celebrem fecêre; ut alios omittam. Nec Medicinae illustrandae defuêre, Ioh. Pincierus Hassus, poeta insignis, Marpurgum Herbonrâ invitatus; Ioh. Matthaeus Marpurgensis, alii. Philosophiam tandem ibidem non sine laude docuêrunt, Hier. Treutlerus Silesius, Marpurgi exin Professor et Rudolpho II> Imp. a consiliis; Doct. Otho Melandet Matthiae mp. itidem a consiliis; Mag. Henticus Gutberlethus Hersfeldensis, Hammensis postea Scholae in Westphalia Rector; Ioh. HenricusAlltedius Ballersbacensis ex Herbornensi districtu eruditione et scriptis, Encyclopaediâ inprimis suâ celeberimus; Mag. Philippus Lud. Piscator; et, qui extra ordinem docendi hic munus subiêrunt M. Gilbertus Iacchaeus Aberdonensis Scotus, quem Lugduno-Batavi pretio superiores sibi vindicarunt, ac Mag. Haloiuns Godfredus Ultraiectinus. Hodie docendi munere funguntur: in Theologia, Doct. Ioh. Heinius Gutenbergâ Hassus, operi in Feurbornium intentus, et Conradus Posthius Herbornensis. In Iure Philippus Daumius, Dillenburgensis, in locum Cunonis, Heidelbergam evocati, suffectus; et d. Iacobus Burkardus Basliensis, Principi a Consiliis ac in Patria Academia Institutionum Professor designatus. Medicinam feliciter facit Lud. Christianus Cnopius, alias Blanckenpot, Herbornensis. Philosophiam cum laude docent Cyr. Lentul. Politices Profess. et Principium Nassov. Genealogiae proxime edendae (unde ista hausimus) Auctor. Ioh. Phil. Schmid, Werteravus, Ethicam et Meraphysicam praelegit, Godofr idus Heidfeldius Nassovio-Tridorffianus Historias et Graecam Linguam profitetur, Iusti Henrici, Nassovicae Domus Consiliarlii, frater. Quibus extra ordinem accessit
haud pridem Ioh. Iacob. Gantenfuilerus, Basiliensis, L. A. tum Mag. et Logicae Professor: postea Hanoviam, et anno proxime elapso, in Academiam Duysburgensem, a Serenissimo Electore Brandeburgico, ad Theologiam docendam, vocatus etc. Ita A. C. 1683. a quo tempore praef. D. D. Burkardus, in Patriam redux, postquam Professione Institutionum cum laude aliquandiu defunctus esset, ad Codicis Professionem transsatus, hactenus Spartam hanc egregie exornat, D. D. Gantensuilerus vero, haud pridem Obiit. Saeculum alterum Illustre Gymnasium auspicatum est, die 30. Octobris A. C. 1684. verba praeeunte Ioh. Melchioris. SS. Theol. Doct. et Pr. P. Viro Cl. quo tempore Theologiam docebant, Matthias Nethenus, Ioh. Melchioris et Hermannus Hildebrandt: Iura, Ioh. Anton. Blanckenheim: Medicinam, Lud. Christianus Cnopius: Philosophiam et Philologiam, Ioh. a Lent, Theod. Everhardus Brandt, et Nic. Gurtlerus Basil. iam Hanoviae S. Theol. Professor.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”